

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 20: Versus 2
Conventione.Id est, confirmata promissione quod ad imaginem Dei reformandi essent, si Ecclesiam aedificando mandatis decalogi insisterent.Ex denario.[HIER.]Denarius habet imaginem regis, etc., usque ad vel in ultimis resipiscite.A novissimis usque,etc. Quia qui in adventu Domini vocati sunt ad regnum, sine aliqua tarditate perveniunt, aequales his qui ab initio mundi coeperunt, omnes quidem idem coelum, sed stella differt a stella in claritate. A novissimis incoepit, dum prius latronem quam Petrum in paradisum introduxit. Quia prius aliquando remunerantur sero venientes, quia prius de corpore exeunt, quam qui in pueritia vocati sunt.